- POETA
- POETAper excellentiam dictus Homerus, Athenaeo, l. 1. Dicaearcho in Vita Graeciae, Iustiniano, Institut. de Iur. G. Nat.Harpocrationi in Homeridae, Hesychio, Quintiliano, Institut. Orator. l. 8. c. 5. Senecae, Ep. 58. Aliis: cuius rei causam habes apud Eustathium, Il. ι. Item Aristophanes, Suidae in Miltiade, τοῦ δὲ εν Μαραθῶνι τροπάιου μέμνηται ὁ Ποιητὴς, quô nomine illum omnino notari Corn. docet Probus in eodem. Vide Casp. Barthium, Animadversion. ad Stat. Theb. l. 4. v. 463. ubi haec verba,— — innuba Manto.eruditô Commentariô illustrat. Alias quid eommuniter vox indigitet, ex praedictis liquere potest. Origo eius non a fingendo, ut putârunt, quia fictis uteretur Poeta, sed a faciendo versu, ducenda. Simul enim cum ipsa natura humana exstitit vis haec numerosa, quâ versus clauduntur. Certe et infans prius canit, quam loquatur; et plerosque eorum non aliter somnum captare videmus. Postea quum maiore spiritu res novas veteribus inventis addidissent illi, qui hâc gloriâ inferiores numerose mediditarentur simplices narrationes, Versificatores tantum dicti sunt, hi autem Poetae: quare soli illi Musarum tutelam vindicant atque patrocinium, quarum spiritu, quae alios lateant, ab ipsis inveniantur. Dictus hic Pierius calor Papinio, Theb. l. 1. v. 3. Δήϊος οἶςτρος ἀερόφοιτος Orpheo, i. e. Musicus furor et adflatus ad versus pangendos, sine quo nemo Poeta bonus: estque quaepiam exhilarans mentem ebrietatis divinae species, quâ emoti sordidâ illâ quiete et paupere quôdam mentis pastu, procedunt in liberiores epulas et choreas velut caelestes ingrediuntur, animô sese ipsum exsultationibussuis vix capiente: qua de re vide Senecam, de Tranquill. c. 7. Hôc pactô inspirati non tam loquuntur, quam eructant carmina, ut et Regius Psalmographus de divinis suis odis sermocinatur, uti nimirum omni curâ excelsior diviniorque virtus, elaboret intus mox expellendos versus. Distinguitur autem hic furor re et nomine ab aliis. Re, quia ad carmina tantum, utilesque vitae instructiones, laudes virtutum, vituperia vitiorum, daricensetur, quibus duobus velut capitibus constabat antiqua et primigenia Poesis. Nomme autem Protreptici, quod instiget vi suâ metra in numeros, quibus prae coeteris omnibus facultatibus Poetica utitur. Quam in rem pluribus praeclare disserit Casp. Barthius, Animadv. ad Statium d. l. Coeterum in Pythicis Ludis Poetarum inprimis certamina vigebant. Unde Sosiclem Coronaeum Pythicis vicisse; Philemonem quoque Comicum et Alexin coronatos animam exhalâsse: porro Polum Tragoedum, paulo ante finem vitae, intra quatuor dies, octo decertâsse tragoedias, refert Plut. Symp. l. 2. alibique. Et haec dicebantur ἐπινίκια ᾄσματα, quae omnibus admirationem excitarent. Nec vero sua tantum scripta Poetae deferebant ad certamen, verum et aliena, uti Quintilian. auctor est, l. 10. et vidimus supra voce Emendator, et dicemus infra, ubi de Rhapsodis, Praemium erat corona ex hedera, quam sic describit Plin. l. 16. c. 34. Alicui et semen nigrum, alii crocatum, cuius coronis Poetae utuntur foliis minus nigris; quam quidam Dionysiam, alii Bacchicam vocant, maxime inter nigras corymbis. Item lauro et myrto, uti docet Paschalius multis, Coron. l. 5. c. 12. et l. 7. c. 18. Vide quoque supra Pancharis. In aliis praemiis numerabantur τιμαὶ, δωρεαὶ, γέρα, προτιμήςεις, χάριτες, ςιτήςεις, ςιτηρέςιον καὶ ςύςςιτον εἶναι, πορφύρα, προεδρία, χαλκοῦν, ἑςτάναι, ἀτελεία, χρήματα,, honores, dona, honoraria, honorum praerogativae, gratiae, annona, frumentatio, convivandi ius, purpura, honor primi subsellii, aeneae statuae, immunitas, pecuniae, Pollux, l. 8. Sed et posterioribus temporibus, Poetae, Rhetores, aliarumque Prosessionum viri coeteris excellentiores, in Agone Capitolino, quem Domitianus Imperatorinstituerat, ab ipso Imperatore coronati fuerunt. Fuêre autem Agones hi quinquennales primum celebrati, die 22. eius et Sergii Corn. Dolabellae Consulatu, exemplô ludorum Olympicorum; In quibus Statius, cum, post incredibilem totius Urbis exspectationem, Thebaidem tandem suam recitâsset, sespretô, alios coronari vidit ac indoluit: id quod non uno in loco ipse conqueritur. Neque forte aliunde laureatorum Poetarum origo. Nam et ipsi antiquitus ab ipsis Caesaribus Germanis coronabantur magnoque in pretio habiti semper, apud Italos et Germanos, qui id honoris virtute essent consequuti. Sed in veteribus illis Agonibus, qui vicerant, coronâ et ramô lemniscatô, aut torque involutis, donabantur: Qui secundi erant, coronas quidem inpetrabant, palmasque, sed sine lemniscis. Quod ex Ausonio patet, Epist. 20. v. 5.Et quae iam dudum tibi palma Poetica pollet,Lemniscô ornata est, quô mea palma caret.Melius Sidonius,Hic mox praecipit aequus Imperator,Palmis serica, torquibus coronas,Coiungi et meritum remunerari:Ubi coronis torques et palmis serica, h. e. sericatos lemniscos coniungit. Pro ratione tamen meritorum postea praemia amplificata sunt, Ios. Scaliger, Ausonian. lect. l. 1. c. 10. Hodie in Imperio Romano Germanico, laurea confertur ab iis, quos, Comitivae dignitate auctos, speciali hôc privilegiô Imperator est dignatus: sed quod nonnumquam iis datur, qui minus meruêre, factum ut Lipsius alicubi, in Ep. dicat: Multilaurigeri, pauci Phoebi. Antiquitas Poetis, qui in Bacchi erant tutela, mitras attribuit ut cohiberentur vini vapores, ne caput peterent, Euseb. Caesar. Praep. Euang. l. 2. c. 2. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. passim; etiam infra voce Se, it, Secessus: de Poetis vero omnium aetatum, habes iudicium Scaligeri, in Hypercritico: de Poetis Cyclicis, Epicis, aliisque eorum differentiis, agimus hîc passim suis locis. Addam hoc unum, Poetarum Scripta, Amatoria praecipue, a populo olim solita cantari saltarique. Inde Ovid. l. 2. Trist. v. 519. gloriatur, carmina sua populo cantata saltataque fuisse, etiam se superstite: Et apud Horatium, Callimachi Epigramma, cuius conclusio est.Κουμὸς ἔρως τοῖος δὲ, τὰ μὲν φεύγοντα διώκωνΟἷδε, τάδ᾿ εν μέςςῳ κείμεν᾿ ὑπερπέταται:quendam cantâsse legimus: Ita enim is, l. 1. Sat. 2. v. 107.Cantat, et apponit: meus est amer huic similis, namTransvolat in medio posita: et fugientia captat.Hinc apud eundem Κύκλος Ε᾿πικὸς, patulus dicitur orbis: (Qui fabulas omnes Graeciae, a Mundi principio usque ad Troiae eversionem et Ithaci reditum continebat, ex variis Poetis congregatus;) quod carmina eô comprehensa vulgaria haberentur, utpote triviali monetâ percussa et omnium manibus tererentur etc. Vide supra. Inprimis vero Euphorionis poemata Romae grata olim et passim a parum sobriis cantata. Unde Cantores Euphoriani, memorati Ciceroni, 3. Tuscul. Hodieque exstat Parthenii liber, quô mirabiles amantium casus recenset, missus ad Cornelium, de quo in Augusto Suetonius. Vide ad huius Tiberium Casaub. Animad. c. 70. At Christiani veteres non Tragoedias solum Comoediasque, sed et cetera omnia Poetarum scripta, quod ea ad solidam doctrinam confere nihil existimarent; praeterea lasciviâ ac turpitudine scaterent; denique fabulosa idololatriae promptuarium esse crederent; aspernabantur damnabantque. Quô nomine Tertullianus Ludimagistros coeterosque Professores literarum reicit, utpote affines multimodae idololatriae, l. de Idolol. et agonisticam scenam exsibilat, de Spectac. Vide quoque Origenem contra Celsum, l. 3. ubi Τὰ ἄςεμνα τῆς κωμῳδίας καὶ τοὺς ἀκολάςτους τῶ ἰάμβων procul abesse iubet, laudatum Heraldo, ad Arnobium, l. 3. ut in infra, Politici versus: ubi Ποεητὴν et Πολίτικὸν sibi opponi, apud medii aevi Grammaticos videbimus, aliumque Ποιητικὸν et πολιτικὸν λόγον fuisse appellatum. Longe infra Poetae dignitatem Versificator est, de quo suô locô; utpote sermonis quidem ac metri, sed citra spiritum, et vim Poetae intrinsecam, observator, uti iam supra innuimus. Et talium, malorumque adeo Poetarum carmina pieris, Scombrorum, thuris aliarumque huiusmodi mercium involucris apud Graecos olim Latinosque destinari consuevisse dicimus hîc passim. A'cuiusmodi contemptu et irrisione eleganter scripta libera erant, inde nec scombros metuentia, nec tus, dicta Persio, Sat. 1. v. 45.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.